Caput 15 1 Nam rediens Caesar victor ex Gallia decerni sibi absenti alterum consulatum poposcit. contradictum est a Marcello consule adnitente Pompeio, deinde decretum est a senatu, ut in urbem Caesar non nisi dimisso exercitu veniret, et ex Marcelli consulis auctoritate ad legiones, quae apud Luceriam erant, Pompeius cum imperio missus est.
2 Caesar Ravennam sese contulit. M. Antonius et P. Cassius tribuni plebis pro Caesare intercedentes, interdicente Lentulo consule curia foroque prohibiti, ad Caesarem profecti sunt Curione simul Caelioque comitantibus.
3 Caesar Rubicone flumine transmeato, mox ut Ariminum venit, quinque cohortes, quas tunc solas habebat, cum quibus, ut ait Livius, orbem terrarum adortus est, quid facto opus esset, edocuit. deplorans iniurias suas, causam belli civilis, pro restituendis in patriam tribunis, esse testatus est.
4 inde per Antonium septem cohortes, quae apud Sulmonem morabantur, a Lucretio recepit, tres legiones, quae cum Domitio apud Corfinium morabantur, ad suas partes traduxit. Pompeius atque omnis senatus, crescentibus Caesaris viribus trepidi, tamquam Italia pulsi in Graeciam transvecti, Dyrrachium gerendi belli sedem delegerunt.
5 Caesar Romam venit negatamque sibi ex aerario pecuniam fractis foribus invasit protulitque ex eo auri pondo quattuor milia centum triginta et quinque, argenti pondo prope nongenta millia.
6 inde digressus Ariminum ad legiones, mox Alpes transvectus Massiliam venit, ad quam oppugnandam, cur receptus non esset, Trebonium cum tribus legionibus relinquens, ad Hispanias contendit, quas L. Afranius et M. Petreius et M. Varro Pompeiani duces cum legionibus obtinebant. ibi multis proeliis Petreium Afraniumque superatos conposita pactione dimisit.
7 in ulteriore vero Hispania duas legiones a M. Varrone suscepit. similiter et duces eius, hoc est Curio Catonem Sicilia expulit, Valerius Cottam Sardinia, Tuberonem Africa Varus eiecit. Caesar Massiliam rediens, obsidione domitam vita tantum et libertate concessa ceteris rebus abrasit.
8 At vero Dolabella partium Caesaris in Illyrico per Octavium et Libonem victus copiisque exutus ad Antonium fugit. Basilus et Sallustius cum singulis legionibus, quibus praeerant, similiter et Antonius, Hortensius quoque ab infimo mari cum classe concurrens, omnesque pariter adversus Octavium et Libonem profecti et victi sunt.
9 Antonius cum se Octavio cum quindecim cohortibus dedisset, omnes ad Pompeium a Libone deducti sunt. Curio ex Sicilia in Africam cum exercitu transgressus est: quem Iuba rex continuo exceptum cum omnibus copiis trucidavit. Octavius Salonas oppugnare conatus, omnes paene copias quas duxit amisit.
10 Caelius descivit a Caesare ac se Miloni exuli iunxit; cumque ambo servorum manu Capuam oppugnare molirentur, occisi sunt. Bibulus apud Corcyram pudore victus, quod custodiae eius, quam pelago et oppido praetendebat, hostis inluserat, inedia sese vigiliisque confecit.
11 Appius Claudius Censorinus, qui iussu Pompei Graeciam tuebatur, iam abolitam Pythici oraculi fidem voluit experiri: quippe ab eo ad acta vates descendere in specum respondisse fertur de bello consulenti: Nihil ad te hoc, Romane, bellum pertinet, Euboeae coela obtinebis. coela autem vocant Euboicum sinum. ita Appius perplexa incertus sorte discessit.
12 Admonet nos aliquid ab obtrectatoribus nostris consultor iste consulere. queruntur utique fide Christianorum sibi sacra interdicta caerimoniasque sublatas et ob hoc ideo maxime, quod extis vaticiniisque cessantibus futurae clades, quia sciri nequeunt, non vitantur.
13 cur ergo longe ante imperium Caesaris nativitatemque Christi, sicut ipsorum auctores adtestantur, abolita fuerat Pythici oraculi fides? abolita autem ideo, quia contempta. porro autem quare contempta, nisi quia vel falsa vel vana vel dubia? unde prudenter poeta praemonuit:
Inconsulti abeunt sedemque odere Sibyllae.
14 Et ne forte parvi id pendant, quod contemptu abolitum atque antiquatum fuit, hoc est aut numen aut sedem: Apollo ille Pythius erat, quem ferunt magno illo Pythone serpente interfecto, totius vaticinationis auctore et principe, heredem et sedis et divinationis et nominis exstitisse ibique eum reddere elegisse responsa, ubi orta cum auctore ipsa divinatio videbatur,
15 praeterea quem per alias quoque terrarum partes spumantibus buccis rabidoque discursu omnis furiatorum ructat insania, ad quem plurimi terrarum reges quasi ad vivam vocem consulti numinis cucurrerunt, cui saepissime ipsi quoque Romani opulentissima dona miserunt.
16 at si Apollo iste Pythius paulatim discernente experientia contemptus relictus atque abolitus est, quid vivum de mortua pecude, quid verum de amente muliercula sperari potest? quid postremo,
Inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras,
expositis opimae pecudis intestinis, non finget esuriens, si, ut ipsi fatentur, vel obscura vel falsa dicendo ipse Apollo seducit?
17 quamobrem aequo animo ferant, etsi imitari interim nolunt, nos id veritatis iudicio etiam prohibere, quod potuerunt maiores eorum vel experiendo contemnere.
18 Interea apud Dyrrachium multi orientis reges ad Pompeium cum auxiliis convenerunt. quo cum Caesar venisset, Pompeium obsidione frustra cinxit, ipse terram quindecim m. p. fossa praestruens, cum illi maria paterent.
19 Pompeius castellum quoddam propinquum mari, quod Marcellinus tuebatur, evertit praesidiaque Caesaris, quae ibidem morabantur, occidit. Caesar Torquatum legionemque unam, ut expugnaret, adgressus est.
20 hoc periculo sociorum Pompeius cognito omnes eo copias contraxit: in quem se ilico Caesar omissa obsidione convertit. Torquatus autem e vestigio prorumpens aversum insecutus est.
21 ita Caesaris milites ancipiti periculo territi ipso Caesare frustra obsistente fugerunt. Pompeius vero Caesaris quoque testimonio victor persequentem revocavit exercitum. quattuor milia militum Caesaris, centuriones viginti et duo, equites Romani conplures in eo proelio caesi sunt.
22 Caesar inde citato agmine per Epirum in Thessaliam perrexit; Pompeius cum maximis copiis secutus bellumque commissum est.
23 itaque instruitur utrimque acies. Pompeius octoginta et octo cohortes triplici ordine locavit: fuerunt autem peditum quadraginta milia, equites in sinistro cornu sescenti, in dextro quingenti, praeterea reges multi, senatores equitesque Romani plurimi, absque levium armaturarum magna copia.
24 Caesar similiter octoginta cohortes triplici ordine disposuit, cui fuerunt minus quam triginta milia peditum, equites mille.
25 videre ibi et gemere erat contractas Romanorum vires in campis Pharsalicis ad occisionem mutuam constitisse, quas si concordia rexisset, nulli populi, nulli reges ferre potuissent.
26 prima congressione equitatus Pompei pulsus sinistra latera nudavit. deinde cum diu utrimque dubia sorte caederentur atque ex alia parte Pompeius inter hortandum diceret parce civibus nec tamen faceret, ex alia vero Caesar hoc faceret, quod urgeret dicens miles, faciem feri, tandem universus Pompei fugit exercitus, castraque direpta sunt.
27 caesa sunt in eo proelio Pompeianorum quindecim milia, centuriones triginta et tres. hic exitus pugnae ad Palaeopharsalum fuit. Pompeius fugiens in ostio Penei amnis onerariam navem nanctus in Asiam transiit.
28 inde per Cyprum in Aegyptum venit ibique mox ut litus attigit, iussu Ptolemaei adulescentis in gratiam Caesaris victoris occisus est. Pompei uxor filiique fugerunt; cetera Pompeiana classis direpta est omnibus qui in ea erant crudelissime trucidatis, ibique et Pompeius Bithynicus occisus est. Lentulus vero vir consularis apud Pelusium interfectus est.
29 Caesar conpositis apud Thessaliam rebus Alexandriam venit perlatoque ad se ac viso Pompei capite anuloque flevit; cumque se in regiam recepisset, eludebatur a tutoribus, quo minus pecuniam acciperet, templa sua astu spoliantibus, ut et regios thesauros vacuos esse ostenderent et in invidiam Caesaris populum concitarent.
30 praeterea Achillas dux regius, imbutus semel Pompei sanguine, Caesaris quoque necem meditabatur. nam iussus exercitum dimittere, cui praeerat, viginti milium armatorum, non modo sprevit imperium, verum et aciem direxit.
31 in ipso proelio regia classis forte subducta iubetur incendi. ea flamma cum partem quoque urbis invasisset, quadringenta milia librorum proximis forte aedibus condita exussit, singulare profecto monumentum studii curaeque maiorum, qui tot tantaque inlustrium ingeniorum opera congesserant. 32 unde quamlibet hodieque in templis extent, quae et nos vidimus, armaria librorum, quibus direptis exinanita ea a nostris hominibus nostris temporibus memorent - quod quidem verum est -, tamen honestius creditur alios libros fuisse quaesitos, qui pristinas studiorum curas aemularentur, quam aliam ullam tunc fuisse bibliothecam, quae extra quadringenta milia librorum fuisse ac per hoc evasisse credatur.
33 Caesar postea insulam, ubi Pharos est, cepit. eo Achillas cum Gabinianis militibus venit. ingens pugna commissa est: magna ibi Caesarianorum militum multitudo cecidit, omnes etiam interfectores Pompei interfecti sunt.
34 Caesar vi insistentium hostium pressus scapham escendit: qua mox pondere subsequentium gravata ac mersa, per ducentos passus ad navem una manu elevata, qua chartas tenebat, nando pervenit, mox navali certamine pulsatus, magna felicitate classem regiam aut depressit aut cepit.